

Epistola ad Hebraeos*
Caput 10: Versus 26
Voluntarie enim peccantibus.Id est, nobis in voluntate peccandi manentibus non prodest Christus, qui est hostia pro peccatis, jam in hoc praesenti. Per quod constat quod nec in futuro.Post acceptam notitiam veritatis,id est, quanquam venissemus ad fidem, pro qua quidam securi sunt, quasi nunquam perituri. Non ait, volentibus, sedvoluntarie,quia voluntarius est qui in aliquo assiduus est; volens, qui ad tempus. Vel etiam, si voluntate, nedum actu peccemus.Jam non relinquitur pro peccatis hostia;sicut in veteri lege datum est saepius offerri hostias pro peccato. Non enim Christus iterum immolandus est pro peccatis, quod semel factum est, et secundo non est opus. Sed magis opus est manere in fide et veritate. Quod si non facit judicium, te exspectat, nisi per poenitentiam renoveris.